Job 42:3
Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2[Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
4Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
Cross References
Job 11:9Longior terra mensura ejus, et latior mari. + 11.9 Longior terra. Quia modum creaturæ perennitate æternitatis excedit Latior mari. Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis?
Job 38:2[Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Psalms 131:1Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: + 131.1 Canticum graduum. ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis. ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei. 1
Proverbs 30:2[Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. + 30.2 Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.