The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 30 › Proverbs 30:2

Proverbs 30:2

[Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. + 30.2 Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely I am more brutish than any man, and have not the understanding of a man.

In Context

1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: + 30.1 Verba congregantis. Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc.

3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

Read all of Proverbs 30

Cross References

Job 42:3Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.

Psalms 73:22Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. + 73.22 Exsurge, Deus. CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die. AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret. 1

Proverbs 5:12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, + 5.12 Cur detestatus. De hæreticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.

Jeremiah 10:14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.

1 Corinthians 3:18Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

James 1:5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 30:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 30:1Proverbs 30Proverbs 30:3 →