The Bible Software
bible.softwareJobJob 5 › Job 5:17

Job 5:17

Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: + 5.17 Increpationem ergo Domini ne reprobes. Ibid. Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suæ percussionis quærens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic hæretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, happy is the man whom God correcteth: therefore despise not thou the chastening of the Almighty:

In Context

16Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.

18quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. + 5.18 Quia ipse vulnerat. IDEM. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quæ secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia sæcularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit:

Read all of Job 5

Cross References

Deuteronomy 8:5ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

Psalms 118:18Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 1

Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.

James 1:12Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. + 1.12 Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.

Revelation 3:19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 5:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:16Job 5Job 5:18 →