bible.software › Job › Job 5 › Job 5:16
Job 5:16
Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So the poor hath hope, and iniquity stoppeth her mouth.
In Context
15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. + 5.15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris. Gladius oris est accusatio Judæorum. Manus violenti, gentilitas quæ crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitæ sequentis solidatur. Iniquitas autem, quæ modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter. De manu violenti pauperem. Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in æternis contra hæc solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quæ loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad præmia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit:
17Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: + 5.17 Increpationem ergo Domini ne reprobes. Ibid. Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suæ percussionis quærens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic hæretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.
Read all of Job 5
Cross References
Exodus 11:7Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. + 11.7 Apud omnes, etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus.
Psalms 9:18Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. + 9.18 Convertantur peccatores. AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur, ne in suis gaudeant. In infernum, ne alibi mittendos se putent. 1
Zechariah 9:12Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
This Verse In Other Editions
Study Job 5:16