The Bible Software
bible.softwareJobJob 5 › Job 5:23

Job 5:23

Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. + 5.23 Sed cum lapidibus regionum pactum. Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ. Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou shalt be in league with the stones of the field: and the beasts of the field shall be at peace with thee.

In Context

22In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. + 5.22 In vastitate et fame. Vastitas es gehenna quæ foris, etc., usque ad ut in articulo mortis ejus impetus non horreat, subditur: Et bestias terræ. Quæ tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed sævientes non timet, qui blandientes secutus non est: et initium retributionis est, in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis cæteris de singularitate glorietur, sed sociale bonum recogitet, unde addit:

24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. + 5.24 Et scies quod pacem. GREG. Pax vel inchoata, quæ hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quæ in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est hæc castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi. Et visitans speciem tuam non peccabis. Ibid. Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus prædicationis colligit; unde subditur:

Read all of Job 5

Cross References

Leviticus 26:6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.

Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.

Ezekiel 14:15Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias:

Ezekiel 34:27Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

Hosea 2:18Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 5:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:22Job 5Job 5:24 →