Job 5:24
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. + 5.24 Et scies quod pacem. GREG. Pax vel inchoata, quæ hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quæ in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est hæc castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi. Et visitans speciem tuam non peccabis. Ibid. Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus prædicationis colligit; unde subditur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:6Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. + 28.6 Ingrediens. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.
Job 8:6si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ, + 8.6 Evigilabit. Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit. Et pacatum reddet. GREG. Id est præsentis vitæ tranquillitatem restituet, quam solam æstimant esse Dei remunerationem. Habitaculum justi. Ibid. Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiæ promittunt dicendo.
Job 18:15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. + 18.15 Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:
Job 21:7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:
Psalms 91:10Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 1