Job 6:13
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. + 6.13 Ecce non est auxilium. Ad majoris quoque meritum fortitudinis, quomodo a proximis destituitur, addit: Necessarii quoque. Si exterius despectus, intus solio judicii præsidet; nam ad sententias erumpit: Qui tollit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is not my help in me? and is wisdom driven quite from me?
In Context
12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Cross References
Job 12:2[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? + 12.2 Ergo vos estis soli homines. Qui se omnes præire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Ergo vos estis soli homines. Qui enim se solum sapere æstimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?
Job 16:7Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
Job 26:2[Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
Galatians 6:4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. + 6.4 Probet. Diligenter inspiciat. Opus autem suum. Non peccatum alterius, ut pharisæus qui dixit: Non sum sicut cæteri hominum Luc. 18., qui non re, sed fallaciter erat justus. In semetipso Id est intus in conscientia sua pura. Gloriam habebit. Id est gloriabitur et gaudebit. Et non in altero. Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: Et sic, id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, in semetipso, etc. Et sic in se. Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi præponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat.