The Bible Software
bible.softwareJobJob 26 › Job 26:2

Job 26:2

[Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How hast thou helped him that is without power? how savest thou the arm that hath no strength?

In Context

1Respondens autem Job dixit: + 26.1 Respondens autem Job. Finitis amicorum verbis, jam in extremis Job, contra eos acutius surgit, ut mos est peritis, in conclusione fortiora servare. Ibid. Cujus adjutor? Nunquid imbecillis. Adjuvare imbecillem charitatis est; adjuvare potentem velle, elationis est. Et est sensus: dum eum juvare intendis, sub cujus magnitudine succumbis: quod impendis solatium de ostentatione est, non de pietate.

3Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. + 26.3 Cui dedisti. Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: Et prudentiam, etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Plurimam. Ultra modum, ut qui præ aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiæ subditur:

Read all of Job 26

Cross References

1 Kings 18:27Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce majore: deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.

Job 6:12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.

Job 12:2[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? + 12.2 Ergo vos estis soli homines. Qui se omnes præire ratione putat, se solum hominem esse exsultat. Ergo vos estis soli homines. Qui enim se solum sapere æstimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?

Job 27:12Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?

Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

Isaiah 41:5Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. + 41.5 Viderunt insulæ. ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 26:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 26:1Job 26Job 26:3 →