bible.software › Job › Job 6 › Job 6:18
Job 6:18
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. + 6.18 Involutæ sunt. Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutæ sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriæ ad avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde sæpe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quæ permanent, unde subdit: Ambulabunt in vacuum et peribunt. Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed justus in conspectu Domini non apparet vacuus: portat enim manipulos justitiæ. Ab illorum autem imitatione per finem terret, Considerate semitas, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The paths of their way are turned aside; they go to nothing, and perish.
In Context
17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. + 6.17 Et ut incaluerint, id est, cum per cognitionem pœnæ fervere cœperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali æterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens æstuat, et igne seræ pœnitentiæ se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: Tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui Isai. 28., hoc tunc passuri, interim his implicantur.
19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. + 6.19 Considerate semitas. Ibid. Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quæ Dei sunt præpeditur. Considerate, dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hæc visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Exspectate paulisper. Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de æternis non curat. Dicta brevitate vitæ contra iniquos insurgit voce justorum
Read all of Job 6
Cross References
Jeremiah 10:24Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. + 10.24 In judicio, et non in furore. HIER. Quasi, quæ patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quæ non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.
This Verse In Other Editions
Study Job 6:18