Job 6:19
Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. + 6.19 Considerate semitas. Ibid. Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quæ Dei sunt præpeditur. Considerate, dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hæc visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Exspectate paulisper. Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de æternis non curat. Dicta brevitate vitæ contra iniquos insurgit voce justorum
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The troops of Tema looked, the companies of Sheba waited for them.
In Context
Cross References
Genesis 25:3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. + 25.3 Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones.
1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1
Jeremiah 25:23et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: