The Bible Software
bible.softwareJobJob 6 › Job 6:29

Job 6:29

Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. + 6.29 Respondete, obsecro absque contentione. Quia hæretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Et loquentes, etc. Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus æquus arbiter sit, ut nihil præcipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Return, I pray you, let it not be iniquity; yea, return again, my righteousness is in it.

In Context

28Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar. + 6.28 Videte an mentiar. Ibid. Quia humilis, quæ dicit, non ex auctoritate præcipit, sed ex ratione persuadet; sed quia occasione rationis, contrarii ad contentionem effrenantur, subdit.

30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.] + 6.30 Et non invenietis in lingua mea. Quia non vobis in me stultitia sonat, si a vestra conscientia non procedat; sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur; per linguam aperta locutio, per fauces occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris prædicat, vivendo custodit.

Read all of Job 6

Cross References

Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.

Job 34:5Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

Malachi 3:18Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 6:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 6:28Job 6Job 6:30 →