The Bible Software
bible.softwareJobJob 23 › Job 23:10

Job 23:10

Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he knoweth the way that I take: when he hath tried me, I shall come forth as gold.

In Context

9Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

11Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. + 23.11 Vestigia ejus secutus est. Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit.

Read all of Job 23

Cross References

Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

2 Samuel 22:22Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.

Job 1:11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. + 1.11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.

Job 10:7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? + 10.7 Cum sit nemo Ibid. Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.

Job 31:6appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. + 31.6 Appendat, quasi diceret: Quantum ad modum humanæ vitæ mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco. In statera justa. Stateræ nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset.

Job 42:5Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 23:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 23:9Job 23Job 23:11 →