bible.software › Job › Job 6 › Job 6:5
Job 6:5
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? + 6.5 Nunquid rugiet onager, id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Doth the wild ass bray when he hath grass? or loweth the ox over his fodder?
In Context
4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? + 6.6 Aut poterit comedi insulsum. Sal est virtus occultæ intelligentiæ, etc., usque ad convertendo esuriens recepit. Ibid. Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, æternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde: Nunquid rugiet onager. Ibid. Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est: Aut poterit comedi insulsum. Sed jam in alto positi, a stultis semoti, sæpe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti. Aut potest aliquis gustare. GREG. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed sæpe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio cœlestium angustiatur, et præ dulcedine illorum amara sæculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit:
Read all of Job 6
Cross References
Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1
Jeremiah 14:6Et onagri steterunt in rupibus; traxerunt ventum quasi dracones: defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. + 14.6 Traxerunt ventum. ID. Perversi quasi dracones trahunt ventum, cum malitiosa superbia inflantur. Defecerunt oculi. HIER. Claram lucem cernere non valentes, etc., usque ad sunt qui discant, non qui doceant.
This Verse In Other Editions
Study Job 6:5