The Bible Software
bible.softwareJobJob 6 › Job 6:4

Job 6:4

quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the arrows of the Almighty are within me, the poison whereof drinketh up my spirit: the terrors of God do set themselves in array against me.

In Context

3Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena: + 6.3 Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittæ Domini. Id est, percussio animadversionis Dei, quæ non me, ut multos, inemundatum dimittit.

5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? + 6.5 Nunquid rugiet onager, id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, subdit:

Read all of Job 6

Cross References

Deuteronomy 32:42Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. + 32.42 Sagittas. Dæmones, de quibus ait Job: Sagittæ Domini in me sunt Job, 6., quasi tantam exercebo vindictam, quæ dæmonibus quoque posset sufficere. Et de captivitate. Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. De captivitate. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquæ mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum Apoc. 14., id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.

Job 9:17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. + 9.17 In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.

Job 16:12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. + 16.12 Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.

Job 21:20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. + 21.20 Videbunt oculi ejus. Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quæ amabat, dummodo quæ perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:

Job 31:23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.

Psalms 18:14et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 6:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 6:3Job 6Job 6:5 →