Job 7:13
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When I say, My bed shall comfort me, my couch shall ease my complaint;
In Context
14terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
Cross References
Job 7:3sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. + 7.3 Menses vacuos. A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.
Psalms 6:6Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? + 6.6 Quoniam non est. CASS. Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. In inferno. AUG. Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his præmoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit. 1