The Bible Software
bible.softwareJobJob 7 › Job 7:3

Job 7:3

sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. + 7.3 Menses vacuos. A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So am I made to possess months of vanity, and wearisome nights are appointed to me.

In Context

2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, + 7.2 Sicut servus. Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriæ. Et sicut mercenarius. Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.

4Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. + 7.4 Si dormiero. Ibid. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente mœstitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde: Et replebor doloribus. Causa autem doloris hæc est:

Read all of Job 7

Cross References

Job 16:7Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.

Job 29:2[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? + 29.2 Quis mihi tribuat, ut sim, etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est. Menses pristinos. Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quæ erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia. Secundum dies, etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione æstimabit cadere, quæ se nunc in istis respicit custodiri.

Psalms 6:7Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. + 6.7 Laboravi. CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum. Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat. 1

Ecclesiastes 1:14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. + 1.14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 7:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 7:2Job 7Job 7:4 →