Job 8:11
Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? + 8.11 Nunquid vivere potest. Ibid. Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat. Ante omnes herbas. Ibid. Et justi herbæ, secundum carnem, quia omnis caro fenum Isa. 48.; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quæ simulaverunt. Hi sunt fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Can the rush grow up without mire? can the flag grow without water?
In Context
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
Cross References
Isaiah 19:5Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. + 19.5 Et arescet. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desæviant. Veniente ergo captivitate per Chaldæos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.