The Bible Software
bible.softwareJobJob 8 › Job 8:10

Job 8:10

et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. + 8.10 Ipsi docebunt. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shall not they teach thee, and tell thee, and utter words out of their heart?

In Context

9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), + 8.9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.

11Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? + 8.11 Nunquid vivere potest. Ibid. Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat. Ante omnes herbas. Ibid. Et justi herbæ, secundum carnem, quia omnis caro fenum Isa. 48.; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quæ simulaverunt. Hi sunt fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.

Read all of Job 8

Cross References

Deuteronomy 11:19Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.

Job 32:7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

Proverbs 16:23[Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.

Matthew 12:35Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. + 12.35 Bonus homo. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.

Hebrews 12:1Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: + 12.1 Ideoque et nos. Post fidei commendationem, ad illud quod incœperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et præcipue ipsius Christi exemplo. Nubem. Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in æstu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 8:9Job 8Job 8:11 →