bible.software › Job › Job 8 › Job 8:16
Job 8:16
Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. + 8.16 Humectus videtur. Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet. Et in ortu suo germen. Quælibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He is green before the sun, and his branch shooteth forth in his garden.
In Context
15Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. + 8.15 Innitetur super domum suam. Domus mentis, est quælibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritæ, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quæ coram hominibus, sed non coram Deo stabit.
17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. + 8.17 Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:
Read all of Job 8
Cross References
Job 5:3Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. + 5.3 Et maledixi pulchritudini ejus. IDEM. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quæ pœna ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria pœnam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:
Psalms 80:11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. + 80.11 Qui eduxi te. Factis propriis indicatur Deus. 1
This Verse In Other Editions
Study Job 8:16