Job 9:27
Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. + 9.27 Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If I say, I will forget my complaint, I will leave off my heaviness, and comfort myself:
In Context
Cross References
Job 7:11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Psalms 77:2Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. + 77.2 In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes. 1