bible.software › Job › Job 9 › Job 9:26
Job 9:26
Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam. + 9.26 Quasi naves. Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They are passed away as the swift ships: as the eagle that hasteth to the prey.
In Context
25Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. + 9.25 Dies mei velociores fuerunt cursore. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit
27Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. + 9.27 Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc.
Read all of Job 9
Cross References
Job 39:27Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
Isaiah 18:2qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. + 18.2 In vasis papyri, id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur.
Lamentations 4:19Coph Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
This Verse In Other Editions
Study Job 9:26