Joel 1:18
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:5Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.
Jeremiah 14:5Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. + 14.5 Nam et cerva, etc. GREG. Nam et cerva (vel cervæ) in agro peperit (vel pepererunt). Hæc sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur, etc., usque ad scriptum est, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi Gal. 6..
Joel 1:20Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.]