Joel 1:19
Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Jeremiah 3:9et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno:
Jeremiah 9:10Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. + 9.10 Super montes. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.
Amos 7:4Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
Habakkuk 3:17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.
Luke 18:7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?