Joel 1:3
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:2et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
Deuteronomy 6:7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
Joshua 4:21et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
Psalms 71:18Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. + 71.18 Benedictus Dominus Deus Isræl, etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen. 1
Psalms 145:4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. + 145.4 Exibit spiritus ejus, etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria. 1