Joel 2:22
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Cross References
Leviticus 26:4et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. + 26.4 Terra gignet. LXX: Ligna campi dabunt fructum suum. ID. Motus animæ, qui altiores sunt motibus terræ, id est, carnis nostræ, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia. Pomis arbores. ORIG. Non potest arbor, etc., usque ad de qua dicitur: Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam.
Psalms 36:6Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. 1
Psalms 65:13Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea + 65.13 Introibo. CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit. 1
Psalms 104:11dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: + 104.11 Terram Chanaan, CASS. id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram æternæ hæreditatis I Joan. 4.. AUG. Congrue hæreditas æterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur. 1
Psalms 147:8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. + 147.8 Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat. 1