The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 65 › Psalmorum 65:13

Psalmorum 65:13

Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea + 65.13 Introibo. CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The pastures are clothed with flocks; the valleys also are covered over with corn; they shout for joy, they also sing.

In Context

12imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. + 65.12 Laqueum. AUG. Non qui decipit, sed qui probat. Transivimus. CAS., AUG. Tu hæc omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit. 1

14quæ distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea. + 65.14 Distinxerunt. AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum. Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione. 1

Read all of Psalmorum 65

Cross References

Psalms 72:16Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: + 72.16 Labor est ante me. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos. 1

Psalms 98:7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. + 98.7 Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data. 1

Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1

Isaiah 30:23Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, + 30.23 Et dabitur pluvia. ID. In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt. Pascetur. Quidam hæc hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judæa completa, contendunt.

Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]

Isaiah 49:13Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 65:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 65:12Psalmorum 65Psalmorum 65:14 →