Joel 3:9
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 8:9Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. + 8.9 Congregamini populi. ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.
Jeremiah 31:10Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
Jeremiah 50:2[Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. + 50.2 Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..
Ezekiel 38:7Præpara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te: et esto eis in præceptum.