The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:49

John 1:49

Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. + 1.49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Nathanael answered and saith unto him, Rabbi, thou art the Son of God; thou art the King of Israel.

In Context

48Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. + 1.48 Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quærit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. AUG. Nathanæl, id est donum Dei, est verus populus Isræl donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quæsitus, quam Dominum videret et quæreret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.

50Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.

Read all of John 1

Cross References

Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1

Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.

Ezekiel 37:21Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

Hosea 3:5Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

Zephaniah 3:15Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.

Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:48John 1John 1:50 →