The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:50

John 1:50

Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered and said unto him, Because I said unto thee, I saw thee under the fig tree, believest thou? thou shalt see greater things than these.

In Context

49Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. + 1.49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.

51Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. + 1.51 Videbitis cœlum apertum. Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. Angelos Dei. Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.

Read all of John 1

Cross References

Matthew 13:12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. + 13.12 Qui enim habet. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. Auferetur ab eo. Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit.

Luke 1:45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.

John 11:40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:49John 1John 1:51 →