John 10:1
Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. + 10.1 Amen, amen dico vobis. Quia Pharisæi jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judæo, vel gentili et philosopho vel Pharisæo qui docent beate vivere: vel hæretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo prædicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Per ostium. Id est per me, ut post exponit. Hæc janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Fur. Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Jeremiah 23:16Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Jeremiah 23:32Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
Jeremiah 29:31Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, + 29.31 Hæc dicit. Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, Ecce ego visitabo.
Ezekiel 34:2Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur?
Zechariah 11:16Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.