John 10:2
Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. + 10.2 Pastor est ovium. Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quæ de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, prædicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he that entereth in by the door is the shepherd of the sheep.
In Context
Cross References
Psalms 23:1Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. + 23.1 Psalmus David. AUG. In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS. unde monet victorem cum triumpho suscipere. Domini est terra. Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens? 1
Ecclesiastes 12:11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. + 12.11 Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.
Isaiah 63:11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; + 63.11 Moysi. Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est, etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est? quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit? Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris.
Micah 5:5Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines;
Zechariah 11:5quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.