John 10:12
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; + 10.12 Mercenarius autem, etc. Mercenarius est qui quærit quæ sua sunt, non quæ Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Præpositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriæ. Et lupus rapit. Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quærit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugæ subdit: Quia mercenarius est, et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu præsentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
Cross References
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Zechariah 11:16Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.
Acts 20:29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
1 Timothy 3:8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
Titus 1:7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: + 1.7 Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.