The Bible Software
bible.softwareTitumTitum 1 › Titum 1:7

Titum 1:7

Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: + 1.7 Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For a bishop must be blameless, as the steward of God; not selfwilled, not soon angry, not given to wine, no striker, not given to filthy lucre;

In Context

6si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. + 1.6 Sine crimine. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unius uxoris virum. (HIERON. Epist. ad Oceanum. ) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Filios habens fideles. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.

8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

Read all of Titum 1

Cross References

Leviticus 10:9Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: + 10.9 Vinum et omne quod inebriare. ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. Vinum et omne quod, etc. Ab iis quæ statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. Quando intrabitis. AUG., quæst. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum æternum in progenies eorum.

Proverbs 15:18Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.

Proverbs 31:4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; + 31.4 Noli regibus. Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.

Isaiah 28:7[Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

Ezekiel 44:21Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.

Luke 12:42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titum 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titum 1:6Titum 1Titum 1:8 →