John 11:32
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 5:8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Luke 17:16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. + 17.16 Et cecidit in faciem. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.
John 11:21Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
Revelation 5:8Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: + 5.8 Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordæ: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quæ tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.
Revelation 22:8Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat: + 22.8 Et postquam audissem, et vidissem. Hic dat nobis intelligere, quod pro his in veneratione debemus eum habere, nec tantum eum, sed Deum adorare, et per observantiam verborum libri, purificationem angelorum consequi.