John 11:50
nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.
John 18:14Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.
Romans 3:8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. + 3.8 Et non sicut. Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non.