The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:8

Romans 3:8

et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. + 3.8 Et non sicut. Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And not rather, (as we be slanderously reported, and as some affirm that we say,) Let us do evil, that good may come? whose damnation is just.

In Context

7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? + 3.7 Si enim veritas. Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: Adhuc, id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem.

9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, + 3.9 Quid ergo. Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos? Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10..

Read all of Romans 3

Cross References

Jeremiah 40:16Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.

Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.

Romans 6:15Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. + 6.15 Quid ergo? Quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia. Quid ergo? Peccabimus. Quia non sub lege, quæ terret, sed sub gratia, quæ bene promittit? quid ergo? peccabimus? Hoc quidam, qui legem quasi cohærentem vel cœrcentem prædicant, et tenendam.

1 Peter 3:16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. + 3.16 Sed cum modestiæ. In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:7Romans 3Romans 3:9 →