John 12:24
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 14:8Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, + 14.8 Si senuerit in terra radix. Ibid. Radix justi sancta prædicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quæ apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur.
Isaiah 28:28Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
John 12:32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
Hebrews 2:9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. + 2.9 Eum autem, etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Propter passionem. Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.