John 12:25
ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. + 12.25 Qui amat. AUG. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde subdit: Qui odit animam, etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
Cross References
Genesis 29:30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
Matthew 10:39Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. + 10.39 Qui invenit, etc. Nomine animæ vita præsens designatur.
Matthew 19:29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.
Luke 9:23Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. + 9.23 Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:
Luke 17:33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. + 17.33 Quicunque. Qui vitam carnalem (negando Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam; vel qui æternam salutem animæ quærit, non dubitet eam dare ad mortem hujus temporis.
Acts 21:13Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.