The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 12 › John 12:49

John 12:49

Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. + 12.49 Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I have not spoken of myself; but the Father which sent me, he gave me a commandment, what I should say, and what I should speak.

In Context

48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

50Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. + 12.50 Et scio. Cum dicat mandatum esse vitam æternam, et ipse sit vita æterna, aperte dicit se mandatum Dei. Quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Pater, sed sic loquitur veritas intus sine sono, sicut dixit ei Pater ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt, quæ prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.

Read all of John 12

Cross References

John 3:11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. + 3.11 Quod scimus loquimur. Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. Et quod vidimus testamur. Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.

John 5:30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. + 5.30 Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro. Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.

John 8:26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.

John 14:10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.

John 15:15Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. + 15.15 Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.

Revelation 1:1Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, + 1.1 Incipit Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in cœna super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis præostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium prænotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturæ suæ locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturæ dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quærentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur. Argumentum Incipit Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Apocalypsis Jesu Christi. Præparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quæ oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et præmia danda. Brevis labor, festinata gloria.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 12:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 12:48John 12John 12:50 →