John 12:50
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. + 12.50 Et scio. Cum dicat mandatum esse vitam æternam, et ipse sit vita æterna, aperte dicit se mandatum Dei. Quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Pater, sed sic loquitur veritas intus sine sono, sicut dixit ei Pater ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt, quæ prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 6:68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
John 20:31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
1 John 2:25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. + 2.25 Hæc est repromissio. Memoria promissæ mercedis perseverantem te faciat in opere.
1 John 5:11Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. + 5.11 Et hoc est testimonium. De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam ætenam daret. Et hæc est vita. BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam æternam.