John 12:9
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. + 12.9 Et venerunt. Curiositas hos, non charitas adduxit. Nos econtra, si cognoscimus Jesum obedientis animæ domum in qua habitet invenisse, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam imitemur, et per hoc ad visionem Jesu perveniamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 11:43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. + 11.43 Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.
Acts 4:14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.