John 12:8
Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. + 12.8 Me autem non semper habetis. Corporali præsentia. Vel non habebitis, tu Juda et qui sunt hujusmodi, quia si mali jam communicant sacramentis, postea tamen non habent Dominum ut boni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the poor always ye have with you; but me ye have not always.
In Context
Cross References
Song of Solomon 5:6Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. + 5.6 Pessulum ostii. Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinæ illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio æternorum, quæ in alia vita reservatur, subditur recte: At ille declinaverat. Anima mea, etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judæis conversa; per quam, et postquam hæc gentilis, de qua hactenus actum est; quæ Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quæ usque ad novissimam intrationem reliquiarum Isræl durabit successu prælatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, Anima mea liquefacta est. Quæsivi et non inveni illum: vocavi, etc. Vox ejusdem Ecclesiæ, quæ aperuit, secundum illos quos aperuit: quæ prius erat venter vel vox ipsorum.
Mark 14:7semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. + 14.7 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.
John 12:35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. + 12.35 Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.
John 16:5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? + 16.5 Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?