John 13:36
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. + 13.36 Domine, quo, etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Cross References
John 14:2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. + 14.2 In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.
John 16:17Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
John 21:21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? + 21.21 Domine, hic autem quid? Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.