The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 16 › John 16:17

John 16:17

Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said some of his disciples among themselves, What is this that he saith unto us, A little while, and ye shall not see me: and again, a little while, and ye shall see me: and, Because I go to the Father?

In Context

16Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. + 16.16 Modicum. Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. Quia vado. Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam cœlis inferam.

18Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.

Read all of John 16

Cross References

Mark 9:32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? + 9.32 Capharnaum. HIER. Villa consolationis: congruit prædictæ sententiæ: Occisus die tertia resurget Joan. 12.. Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet. Quid in via, etc. In via tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur, et dum tenetur labitur: et incertum in qua mansione, id est, in qua die finiatur; unde dicit: Qui vult esse primus, etc.

Luke 18:34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. + 18.34 Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.

John 14:5Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? + 14.5 Dicit ei Thomas, etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit.

John 16:1Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. + 16.1 Hæc locutus sum, etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: Hæc locutus sum, etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.

John 16:16Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. + 16.16 Modicum. Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. Quia vado. Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam cœlis inferam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 16:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 16:16John 16John 16:18 →