bible.software › John › John 14 › John 14:29
John 14:29
Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And now I have told you before it come to pass, that, when it is come to pass, ye might believe.
In Context
28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. + 14.28 Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.
30Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. + 14.30 Et in me, etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.
Read all of John 14
Cross References
John 13:19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. + 13.19 Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.
This Verse In Other Editions
Study John 14:29