The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:19

John 13:19

Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. + 13.19 Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now I tell you before it come, that, when it is come to pass, ye may believe that I am he.

In Context

18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. + 13.18 Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.

20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. + 13.20 Amen, amen dico vobis. Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur.

Read all of John 13

Cross References

Isaiah 41:23Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. + 41.23 Si potestis. Neque dæmones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanæ quosdam.

Isaiah 48:5Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.

Matthew 11:3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? + 11.3 Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?

Luke 21:13continget autem vobis in testimonium. + 21.13 Continget autem, etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant.

John 8:23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. + 8.23 Vos deorsum estis. Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.

John 14:29Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:18John 13John 13:20 →