John 16:2
Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. + 16.2 Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Cross References
Isaiah 65:5qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. + 65.5 In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.
Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Luke 6:22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
John 9:22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
John 12:42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
Acts 6:13et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: + 6.13 Homo iste. Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant.