John 16:1
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. + 16.1 Hæc locutus sum, etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: Hæc locutus sum, etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These things have I spoken unto you, that ye should not be offended.
In Context
Cross References
Matthew 11:6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. + 11.6 Qui non fuerit. Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat.
Matthew 13:57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. + 13.57 Propheta. Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro Deut. 18.. In patria. Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus.
Matthew 26:31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. + 26.31 Omnes vos scandalum pati. Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.
John 15:18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. + 15.18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.
Romans 14:21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. + 14.21 Offenditur. Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.
1 Peter 2:8et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. + 2.8 Et lapis offensionis. Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in præsenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendunt verbo. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo positi sunt: per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent.