The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 16 › John 16:31

John 16:31

Respondit eis Jesus: Modo creditis? + 16.31 Modo creditis. Ut parvuli, quibus quæcunque alta adhuc proverbia sunt, creditis, sed venit hora passionis, et jam prope est, in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis, relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide; unde: Sperabamus quod redempturus esset Isræl.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered them, Do ye now believe?

In Context

30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. + 16.30 Nunc scimus quia scis omnia. Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat quæ illos delectabant audire: et quæ ipsi interrogate volebant, hæc ipse præveniens ultro proferebat, et ideo illum, quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium. Et non opus est tibi, etc. Cum scias omnia, non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo præsciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis, sed aliis opus fuit.

32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. + 16.32 Et non sum, etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi, dicat: Pater mecum est, nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est. Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem, nunc dicit: Pater mecum est, quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.

Read all of John 16

Cross References

Luke 9:44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. + 9.44 Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 16:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 16:30John 16John 16:32 →