John 16:32
ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. + 16.32 Et non sum, etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi, dicat: Pater mecum est, nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est. Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem, nunc dicit: Pater mecum est, quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Matthew 26:31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. + 26.31 Omnes vos scandalum pati. Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.
Mark 14:27Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. + 14.27 In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt I Thess. 5., et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. HIER. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat? Zach. 13. Carnale est cadere: diabolicum est jacere. Percutiam pastorem. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: Percutiam pastorem. Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.
John 4:21Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. + 4.21 Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.
John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. + 5.25 Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater. AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.
John 8:16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. + 8.16 Quia solus AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.